monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Suasoriae, 6, 6
nihil aliud intercidet quam corpus fragilitatis caducae, morbis obnoxium, casibus expositum, proscriptionibus obiectum. animus vero divina origine haustus, cui nec senectus ulla nec mors, onerosi corporis vinculis exsolutus ad sedes suas et cognata sidera recurret. Et tamen, si ad aetatem annorumque numquam observatum viris fortibus numerum respicimus, sexaginta supergressus es, nec potes videri non nimis (diu) vixisse qui moreris rei publicae superstes. Vidimus furentia toto orbe civilia arma et post Italicas Pharsaliasque acies Romanum sanguinem hausit Aegyptus. quod indignamur in Ciceronem Antonio licere, in Pompeium Alexandrino licuit spadoni. sic occiduntur qui ad indignos confugiunt.